- CALAMINUM Mel
- CALAMINUM Melapud veterem Auctorem, qui περιήγησιν Orbis scripsit, sub Constantino, ubi de Seribus et vicinis aliis gentibus: Proedictoe autem gentes vivunt pomis, et piper et mella calamina: panem enim caelestem cottidiamum accipiunt: Graecis μέλι καλάμινον, et ἅλας Ι´νδικὸν, dentibus friabile, ac idem est cum saccharo Mambu, seu saccharo Veter. de cuius origine diversum sensêre Auctores. Pro mannae enim genere illud accepisle videtur praefatus Auctor cum Veterum plerisque, unde dicit populos illos, apud quos haec mella reperiuntur, panem quottidianum caelestem accipere, quod de manna intelligendum caeli decidua. At Salmasius pro comperto ac certo hodie haberi ait, ex ipsa harundine Mambu, generari hoc mel et aliud esle a nianna. Certe Graeci quoque recentiores hoc saccharum μάννα Ι᾿νδικοῦ καλάμου vocantes, mannam vulgarem distinguunt a manna Indicae arundinis. Et Theophrastus in Fragm. de Melle, quod apud Photium exstat, tria genera mellis facit et triplicem generationem: quam apes conficiunt, quoe ex aere cadit, (et manna est liquida recentiorum) ἄλλη δὲ, pergit, εν τοῖς καλάμοις, alia autem, quoe in barundinibus concreseit; quae tertia generatio mellis de Calamino melle seu saccharo Antiquorum accipienda. A' calamis itaque nomen habet, qui in tantam crescunt amplitudinem, ut singula internodia fisla lembunculum trium hominum capacem facile efficiant etc. Vide Salmas. ad Solin. p. 1299. et infra passim, inprimis ubi de Saccharo.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.